HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT I: Praefatio

Tertia distinctio historiae, quam scripsit Moyses, Graece dicitur Leviticus, quia de electione et ministerio levitarum agit; latine Offertorius, vel Sacrificaticius; quia de sacrificiis et de his quae offerebantur ex lege tractat. Hebraice vero Vaiacra, quod sonat ministeriales. Vocavit autem Moyses more Hebraeorum, quia principiis librorum nominant eos, sicut nos officia missarum, et Evangelia, videlicet cum dicimus Dominica qua cantatur: Populus Sion; vel legitur: Erunt signa in sole, et luna. Inchoatur autem sic liber iste. Vocavit autem Moyses, et locutus est ei Dominus de tabernaculo, foederis dicens: Homo qui obtulerit hostiam, si fuerit holocaustum, et de armentis, masculum offeret. Pro autem, habetur in Hebraeo, va, quod enim sonat, et iecra, vocavit.